CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxv


commentariivarialectioprosodia

Parcius iunctas quatiunt fenestras 593

iactibus crebris iuvenes protervi 594

nec tibi somnos adimunt amatque 595

ianua limen, 596

 

5 quae prius multum facilis movebat 597

cardines. audis minus et minus iam: 598

me tuo longas pereunte noctes, 599

Lydia, dormis? 600

 

in vicem moechos anus arrogantis 601

10 flebis in solo levis angiportu 602

Thracio bacchante magis sub inter 603

lunia vento, 604

 

cum tibi flagrans amor et libido, 605

quae solet matres furiare equorum, 606

15 saeviet circa iecur ulcerosum, 607

non sine questu, 608

 

laeta quod pubes hedera virenti 609

gaudeat pulla magis atque myrto, 610

aridas frondes hiemis sodali 611

20 dedicet Euro. 612

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016