CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxiv


commentariivarialectioprosodia

Quis desiderio sit pudor aut modus 573

tam cari capitis? praecipe lugubris 574

cantus, Melpomene, cui liquidam pater 575

vocem cum cithara dedit. 576

 

5 ergo Quintilium perpetuus sopor 577

urget; cui Pudor et Iustitiae soror 578

incorrupta Fides nudaque Veritas 579

quando ullum inveniet parem? 580

 

multis ille bonis flebilis occidit, 581

10 nulli flebilior quam tibi, Vergili. 582

tu frustra pius, heu, non ita creditum 583

poscis Quintilium deos. 584

 

quid? si Threicio blandius Orpheo 585

auditam moderere arboribus fidem, 586

15 num vanae redeat sanguis imagini, 587

quam virga semel horrida 588

 

non lenis precibus fata recludere 589

nigro conpulerit Mercurius gregi? 590

durum: sed levius fit patientia 591

20 quidquid corrigere est nefas. 592

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016