CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxiii


commentariivarialectioprosodia

Vitas inuleo me similis, Chloe,

quaerenti pavidam montibus aviis

matrem non sine vano

aurarum et siluae metu.

 

5 nam seu mobilibus veris inhorruit

adventus foliis, seu virides rubum

dimovere lacertae,

et corde et genibus tremit.

 

atqui non ego te tigris ut aspera

10 Gaetulusve leo frangere persequor 

tandem desine matrem,

tempestiva sequi viro.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016