CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxii


commentariivarialectioprosodia

Integer vitae scelerisque purus 537

non eget Mauris iaculis neque arcu 538

nec venenatis gravida sagittis, 539

Fusce, pharetra, 540

 

5 sive per Syrtis iter aestuosas 541

sive facturus per inhospitalem 542

Caucasum vel quae loca fabulosus 543

lambit Hydaspes. 544

 

namque me silva lupus in Sabina, 545

10 dum meam canto Lalagen et ultra 546

terminum curis vagor expeditis, 547

fugit inermem, 548

 

quale portentum neque militaris 549

Daunias latis alit aesculetis 550

15 nec Iubae tellus generat, leonum 551

arida nutrix. 552

 

pone me pigris ubi nulla campis 553

arbor aestiva recreatur aura, 554

quod latus mundi nebulae malusque 555

20 Iuppiter urget, 556

 

pone sub curru nimium propinqui 557

solis in terra domibus negata: 558

dulce ridentem Lalagen amabo, 559

dulce loquentem. 560

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016