CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxi


commentariivarialectioprosodia

Dianam tenerae dicite virgines, 521

intonsum pueri dicite Cynthium, 522

Latonamque supremo 523

dilectam penitus Iovi. 524

 

5 vos laetam fluviis et nemorum coma, 525

quaecumque aut gelido prominet Algido 526

nigris aut Erymanthi 527

silvis aut viridis Gragi, 528

 

vos Tempe totidem tollite laudibus 529

10 natalemque, mares, Delon Apollinis 530

insignemque pharetra 531

fraternaque umerum lyra. 532

 

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem 533

pestemque a populo et principe Caesare in 534

15 Persas atque Britannos 535

vestra motus aget prece. 536

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016