CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xx


commentariivarialectioprosodia

Vile potabis modicis Sabinum 509

cantharis, Graeca quod ego ipse testa 510

conditum levi, datus in theatro 511

cum tibi plausus, 512

 

5 clare Maecenas eques, ut paterni 513

fluminis ripae simul et iocosa 514

redderet laudes tibi Vaticani 515

montis imago. 516

 

Caecubum et prelo domitam Caleno 517

10 tu bibes uvam: mea nec Falernae 518

temperant vites neque Formiani 519

pocula colles. 520

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016