CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xx


commentariivarialectioprosodia

Vile potabis modicis Sabinum

cantharis, Graeca quod ego ipse testa

conditum levi, datus in theatro

cum tibi plausus,

 

5 clare Maecenas eques, ut paterni

fluminis ripae, simul et iocosa

redderet laudes tibi Vaticani

montis imago.

 

Caecubum et prelo domitam Caleno

10 tu bibes uvam. mea nec Falernae

temperant vites, neque Formiani

pocula colles.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016