CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xix


commentariivarialectioprosodia

Mater saeva Cupidinum 493

Thebanaeque iubet me Semelae puer 494

et lasciva Licentia 495

finitis animum reddere amoribus. 496

5 urit me Glycerae nitor 497

splendentis Pario marmore purius, 498

urit grata protervitas 499

et voltus nimium lubricus adspici. 500

in me tota ruens Venus 501

10 Cyprum deseruit nec patitur Scythas 502

et versis animosum equis 503

Parthum dicere nec quae nihil attinent. 504

hic vivum mihi caespitem, hic 505

verbenas, pueri, ponite turaque 506

15 bimi cum patera meri: 507

mactata veniet lenior hostia. 508

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016