CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xviii


commentariivarialectioprosodia

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem 477

circa mite solum Tiburis et moenia Catili. 478

siccis omnia nam dura deus proposuit neque 479

mordaces aliter diffugiunt sollicitudines. 480

5 quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? 481

quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus? 482

ac ne quis modici transiliat munera Liberi, 483

Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero 484

debellata, monet Sithoniis non levis Euhius, 485

10 cum fas atque nefas exiguo fine libidinum 486

discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu, 487

invitum quatiam nec variis obsita frondibus 488

sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio 489

cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui 490

15 et tollens vacuum plus nimio gloria verticem 491

arcanique fides prodiga, perlucidior vitro. 492

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016