CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xvii


commentariivarialectioprosodia

Velox amoenum saepe Lucretilem 449

mutat Lycaeo Faunus et igneam 450

defendit aestatem capellis 451

usque meis pluviosque ventos. 452

 

5 inpune tutum per nemus arbutos 453

quaerunt latentis et thyma deviae 454

olentis uxores mariti 455

nec viridis metuunt colubras 456

 

nec Martialis haediliae lupos, 457

10 utcumque dulci, Tyndari, fistula 458

valles et Usticae cubantis 459

levia personuere saxa. 460

 

di me tuentur, dis pietas mea 461

et musa cordi est. hic tibi copia 462

15 manabit ad plenum benigno 463

ruris honorum opulenta cornu. 464

 

hic in reducta valle caniculae 465

vitabis aestus et fide Teia 466

dices laborantis in uno 467

20 Penelopen vitreamque Circen. 468

 

hic innocentis pocula Lesbii 469

duces sub umbra, nec Semeleius 470

cum Marte confundet Thyoneus 471

proelia, nec metues protervum 472

 

25 suspecta Cyrum, ne male dispari 473

incontinentis iniciat manus 474

et scindat haerentem coronam 475

crinibus inmeritamque vestem. 476

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016