CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xvi


commentariivarialectioprosodia

O matre pulcra filia pulcrior, 421

quem criminosis cumque voles modum 422

pones iambis, sive flamma 423

sive mari libet Hadriano. 424

 

5 non Dindymene, non adytis quatit 425

mentem sacerdotum incola Pythius, 426

non Liber aeque, non acuta 427

sic geminant Corybantes aera, 428

 

tristes ut irae, quas neque Noricus 429

10 deterret ensis nec mare naufragum 430

nec saevos ignis nec tremendo 431

Iuppiter ipse ruens tumultu. 432

 

fertur Prometheus addere principi 433

limo coactus particulam undique 434

15 desectam et insani leonis 435

vim stomacho adposuisse nostro. 436

 

irae Thyesten exitio gravi 437

stravere et altis urbibus ultimae 438

stetere causae, cur perirent 439

20 funditus inprimeretque muris 440

 

hostile aratrum exercitus insolens. 441

conpesce mentem: me quoque pectoris 442

temptavit in dulci iuventa 443

fervor et in celeres iambos 444

 

25 misit furentem: nunc ego mitibus 445

mutare quaero tristia, dum mihi 446

fias recantatis amica 447

opprobriis animumque reddas. 448

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016