CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xv


commentariivarialectioprosodia

Pastor cum traheret per freta navibus 385

Idaeis Helenen perfidus hospitam, 386

ingrato celeris obruit otio 387

ventos ut caneret fera 388

 

5 Nereus fata. mala ducis avi domum 389

quam multo repetet Graecia milite 390

coniurata tuas rumpere nuptias 391

et regnum Priami vetus. 392

 

heu heu, quantus equis, quantus adest viris 393

10 sudor, quanta moves funera Dardanae 394

genti. iam galeam Pallas et aegida 395

currusque et rabiem parat. 396

 

nequiquam Veneris praesidio ferox 397

pectes caesariem grataque feminis 398

15 inbelli cithara carmina divides, 399

nequiquam thalamo gravis 400

 

hastas et calami spicula Cnosii 401

vitabis strepitumque et celerem sequi 402

Aiacem: tamen heu serus adulteros 403

20 crines pulvere collines. 404

 

non Laertiaden, exitium tuae 405

genti, non Pylium Nestora respicis? 406

urgent inpavidi te Salaminius 407

Teucer, te Sthenelus sciens 408

 

25 pugnae, sive opus est imperitare equis, 409

non auriga piger. Merionen quoque 410

nosces. ecce furit te reperire atrox 411

Tydides melior patre: 412

 

quem tu, cervus uti vallis in altera 413

30 visum parte lupum graminis inmemor, 414

sublimi fugies mollis anhelitu, 415

non hoc pollicitus tuae. 416

 

iracunda diem proferet Ilio 417

matronisque Phrygum classis Achillei: 418

35 post certas hiemes uret Achaicus 419

ignis Iliacas domos. 420

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016