CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xiv


commentariivarialectioprosodia

O navis, referent in mare te novi 365

fluctus. o quid agis? fortiter occupa 366

portum. nonne vides, ut 367

nudum remigio latus 368

 

5 et malus celeri saucius Africo 369

antemnaeque gemant ac sine funibus 370

vix durare carinae 371

possint imperiosius 372

 

aequor? non tibi sunt integra lintea, 373

10 non di, quos iterum pressa voces malo. 374

quamvis Pontica pinus, 375

silvae filia nobilis, 376

 

iactes et genus et nomen inutile: 377

nil pictis timidus navita puppibus 378

15 fidit. tu nisi ventis 379

debes ludibrium, cave. 380

 

nuper sollicitum quae mihi taedium, 381

nunc desiderium curaque non levis, 382

interfusa nitentis 383

20 vites aequora Cycladas. 384

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016