CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xiii


commentariivarialectioprosodia

Cum tu, Lydia, Telephi 345

cervicem roseam, cerea Telephi 346

laudas bracchia, vae meum 347

fervens difficili bile tumet iecur. 348

5 tum nec mens mihi nec color 349

certa sede manet, umor et in genas 350

furtim labitur, arguens, 351

quam lentis penitus macerer ignibus. 352

uror, seu tibi candidos 353

10 turparunt umeros inmodicae mero 354

rixae, sive puer furens 355

inpressit memorem dente labris notam. 356

non, si me satis audias, 357

speres perpetuum dulcia barbare 358

15 laedentem oscula, quae Venus 359

quinta parte sui nectaris imbuit. 360

felices ter et amplius 361

quos inrupta tenet copula nec malis 362

divolsus querimoniis 363

20 suprema citius solvet amor die. 364

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016