CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xii


commentariivarialectioprosodia

Quem virum aut heroa lyra vel acri 285

tibia sumis celebrare, Clio? 286

quem deum? cuius recinet iocosa 287

nomen imago 288

 

5 aut in umbrosis Heliconis oris 289

aut super Pindo gelidove in Haemo? 290

unde vocalem temere insecutae 291

Orphea silvae, 292

 

arte materna rapidos morantem 293

10 fluminum lapsus celerisque ventos, 294

blandum et auritas fidibus canoris 295

ducere quercus. 296

 

quid prius dicam solitis parentis 297

laudibus, qui res hominum ac deorum, 298

15 qui mare ac terras variisque mundum 299

temperat horis? 300

 

unde nil maius generatur ipso 301

nec viget quidquam simile aut secundum. 302

proximos illi tamen occupavit 303

20 Pallas honores 304

 

proeliis audax. neque te silebo, 305

Liber et saevis inimica virgo 306

beluis, nec te, metuende certa 307

Phoebe sagitta. 308

 

25 dicam et Alciden puerosque Ledae, 309

hunc equis, illum superare pugnis 310

nobilem; quorum simul alba nautis 311

stella refulsit, 312

 

defluit saxis agitatus umor, 313

30 concidunt venti fugiuntque nubes 314

et minax, quod sic voluere, ponto 315

unda recumbit. 316

 

Romulum post hos prius an quietum 317

Pompili regnum memorem an superbos 318

35 Tarquini fasces dubito an Catonis 319

nobile letum. 320

 

Regulum et Scauros animaeque magnae 321

prodigum Paulum superante Poeno 322

gratus insigni referam camena 323

40 Fabriciumque. 324

 

hunc et incomptis Curium capillis 325

utilem bello tulit et Camillum 326

saeva paupertas et avitus apto 327

cum lare fundus. 328

 

45 crescit occulto velut arbor aevo 329

fama Marcelli: micat inter omnis 330

Iulium sidus velut inter ignis 331

luna minores. 332

 

gentis humanae pater atque custos, 333

50 orte Saturno, tibi cura magni 334

Caesaris fatis data: tu secundo 335

Caesare regnes. 336

 

ille seu Parthos Latio imminentis 337

egerit iusto domitos triumpho 338

55 sive subiectos Orientis orae 339

Seras et Indos, 340

 

te minor latum reget aequos orbem: 341

tu gravi curru quaties Olympum, 342

tu parum castis inimica mittes 343

60 fulmina lucis. 344

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016