CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xi


commentariivarialectioprosodia

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi 277

finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios 278

temptaris numeros. ut melius, quidquid erit, pati. 279

seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, 280

5 quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 281

Tyrrhenum: sapias, vina liques, et spatio brevi 282

spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida 283

aetas: carpe diem quam minimum credula postero. 284

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016