CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xi


commentariivarialectioprosodia

Tu ne quaesieris scire nefas quem mihi, quem tibi

finem di dederint, Leuconoe. nec Babylonios

temptaris numeros. ut melius quidquid erit pati

seu pluris hiemes, seu tribuit Iuppiter ultimam,

5 quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare

Tyrrhenum. sapias, vina liques, et spatio brevi

spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida

aetas. carpe diem, quam minimum credula postero.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016