CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

ars poetica i


commentariivarialectioprosodia

Humano capiti cervicem pictor equinam 7347

iungere si velit et varias inducere plumas 7348

undique conlatis membris, ut turpiter atrum 7349

desinat in piscem mulier formosa superne, 7350

5 spectatum admissi risum teneatis, amici? 7351

credite, Pisones, isti tabulae fore librum 7352

persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae 7353

fingentur species, ut nec pes nec caput uni 7354

reddatur formae. pictoribus atque poetis 7355

10 quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. 7356

scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; 7357

sed non ut placidis coeant inmitia, non ut 7358

serpentes avibus geminentur, tigribus agni. 7359

inceptis gravibus plerumque et magna professis 7360

15 purpureus, late qui splendeat, unus et alter 7361

adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae 7362

et properantis aquae per amoenos ambitus agros 7363

aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus; 7364

sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum 7365

20 scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes 7366

navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit 7367

institui: currente rota cur urceus exit? 7368

denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum. 7369

maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, 7370

25 decipimur specie recti: brevis esse laboro, 7371

obscurus fio; sectantem levia nervi 7372

deficiunt animique; professus grandia turget; 7373

serpit humi tutus nimium timidusque procellae: 7374

qui variare cupit rem prodigialiter unam, 7375

30 delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum: 7376

in vitium ducit culpae fuga, si caret arte. 7377

Aemilium circa ludum faber imus et unguis 7378

exprimet et mollis imitabitur aere capillos, 7379

infelix operis summa, quia ponere totum 7380

35 nesciet: hunc ego me, si quid componere curem, 7381

non magis esse velim quam naso vivere pravo, 7382

spectandum nigris oculis nigroque capillo. 7383

sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam 7384

viribus et versate diu, quid ferre recusent, 7385

40 quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res, 7386

nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo. 7387

ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, 7388

ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, 7389

pleraque differat et praesens in tempus omittat. 7390

45 [46] in verbis etiam tenuis cautusque serendis 7391

[45] hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. 7392

dixeris egregie, notum si callida verbum 7393

reddiderit iunctura novum. si forte necesse est 7394

indiciis monstrare recentibus abdita rerum et 7395

50 fingere cinctutis non exaudita Cethegis, 7396

continget dabiturque licentia sumpta pudenter, 7397

et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si 7398

Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem 7399

Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum 7400

55 Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca 7401

si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni 7402

sermonem patrium ditaverit et nova rerum 7403

nomina protulerit? licuit semperque licebit 7404

signatum praesente nota producere nomen. 7405

60 ut silvae foliis pronos mutantur in annos, 7406

prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas, 7407

et iuvenum ritu florent modo nata vigentque. 7408

debemur morti nos nostraque: sive receptus 7409

terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, 7410

65 regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis 7411

vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, 7412

seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis 7413

doctus iter melius: mortalia facta peribunt, 7414

nedum sermonum stet honos et gratia vivax. 7415

70 multa renascentur quae iam cecidere cadentque 7416

quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, 7417

quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. 7418

res gestae regumque ducumque et tristia bella 7419

quo scribi possent numero, monstravit Homerus; 7420

75 versibus inpariter iunctis querimonia primum, 7421

post etiam inclusa est voti sententia compos; 7422

quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, 7423

grammatici certant et adhuc sub iudice lis est; 7424

Archilochum proprio rabies armavit iambo; 7425

80 hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, 7426

alternis aptum sermonibus et popularis 7427

vincentem strepitus et natum rebus agendis; 7428

Musa dedit fidibus divos puerosque deorum 7429

et pugilem victorem et equum certamine primum 7430

85 et iuvenum curas et libera vina referre: 7431

descriptas servare vices operumque colores 7432

cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor? 7433

cur nescire pudens prave quam discere malo? 7434

versibus exponi tragicis res comica non volt; 7435

90 indignatur item privatis ac prope socco 7436

dignis carminibus narrari cena Thyestae: 7437

singula quaeque locum teneant sortita decentem. 7438

interdum tamen et vocem comoedia tollit 7439

iratusque Chremes tumido delitigat ore; 7440

95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri, 7441

Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque 7442

proicit ampullas et sesquipedalia verba, 7443

si curat cor spectantis tetigisse querella. 7444

non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto 7445

100 et quocumque volent animum auditoris agunto. 7446

ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent 7447

humani voltus. si vis me flere, dolendum est 7448

primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent, 7449

Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris, 7450

105 aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum 7451

voltum verba decent, iratum plena minarum, 7452

ludentem lasciva, severum seria dictu. 7453

format enim natura prius nos intus ad omnem 7454

fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram 7455

110 aut ad humum maerore gravi deducit et angit: 7456

post effert animi motus interprete lingua. 7457

si dicentis erunt fortunis absona dicta, 7458

Romani tollent equites peditesque cachinnum. 7459

intererit multum, Davosne loquatur an heros, 7460

115 maturusne senex an adhuc florente iuventa 7461

fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, 7462

mercatorne vagus cultorne virentis agelli, 7463

Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. 7464

aut famam sequere aut sibi convenientia finge 7465

120 scriptor. honoratum si forte reponis Achillem, 7466

inpiger, iracundus, inexorabilis, acer 7467

iura neget sibi nata, nihil non adroget armis. 7468

sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, 7469

perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes. 7470

125 siquid inexpertum scaenae conmittis et audes 7471

personam formare novam, servetur ad imum, 7472

qualis ab incepto processerit, et sibi constet. 7473

difficile est proprie communia dicere, tuque 7474

rectius Iliacum carmen deducis in actus 7475

130 quam si proferres ignota indictaque primus: 7476

publica materies privati iuris erit, si 7477

non circa vilem patulumque moraberis orbem 7478

nec verbo verbum curabis reddere fidus 7479

interpres nec desilies imitator in artum, 7480

135 unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex, 7481

nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim: 7482

fortunam Priami cantabo et nobile bellum. 7483

quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? 7484

parturient montes, nascetur ridiculus mus. 7485

140 quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: 7486

dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae 7487

qui mores hominum multorum vidit et urbes. 7488

non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem 7489

cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, 7490

145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim; 7491

nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri 7492

nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo: 7493

semper ad eventum festinat et in medias res 7494

non secus ac notas auditorem rapit et quae 7495

150 desperat tractata nitescere posse relinquit 7496

atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, 7497

primo ne medium, medio ne discrepet imum. 7498

tu, quid ego et populus mecum desideret, audi, 7499

si plausoris eges aulaea manentis et usque 7500

155 sessuri, donec cantor vos plaudite dicat. 7501

aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, 7502

mobilibusque decor naturis dandus et annis. 7503

reddere qui voces iam scit puer et pede certo 7504

signat humum, gestit paribus conludere et iram 7505

160 colligit ac ponit temere et mutatur in horas. 7506

inberbis iuvenis, tandem custode remoto, 7507

gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, 7508

cereus in vitium flecti, monitoribus asper, 7509

utilium tardus provisor, prodigus aeris, 7510

165 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. 7511

conversis studiis aetas animusque virilis 7512

quaerit opes et amicitias, inservit honori, 7513

conmisisse cavet quod mox mutare laboret. 7514

multa senem circumveniunt incommoda, vel quod 7515

170 quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 7516

vel quod res omnis timide gelideque ministrat, 7517

dilator, spe longus, iners avidusque futuri, 7518

difficilis, querulus, laudator temporis acti 7519

se puero, castigator censorque minorum. 7520

175 multa ferunt anni venientes commoda secum, 7521

multa recedentes adimunt: ne forte seniles 7522

mandentur iuveni partes pueroque viriles: 7523

semper in adiunctis aevoque morabitur aptis. 7524

aut agitur res in scaenis aut acta refertur. 7525

180 segnius inritant animos demissa per aurem 7526

quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae 7527

ipse sibi tradit spectator: non tamen intus 7528

digna geri promes in scaenam multaque tolles 7529

ex oculis, quae mox narret facundia praesens: 7530

185 ne pueros coram populo Medea trucidet 7531

aut humana palam coquat exta nefarius Atreus 7532

aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. 7533

quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. 7534

neve minor neu sit quinto productior actu 7535

190 fabula quae posci volt et spectanda reponi. 7536

nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus 7537

inciderit, nec quarta loqui persona laboret. 7538

actoris partis chorus officiumque virile 7539

defendat, neu quid medios intercinat actus 7540

195 quod non proposito conducat et haereat apte. 7541

ille bonis faveatque et consilietur amice 7542

et regat iratos et amet pacare tumentis, 7543

ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem 7544

iustitiam legesque et apertis otia portis, 7545

200 ille tegat conmissa deosque precetur et oret, 7546

ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis. 7547

tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque 7548

aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco 7549

adspirare et adesse choris erat utilis atque 7550

205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu; 7551

quo sane populus numerabilis, utpote parvos, 7552

et frugi castusque verecundusque coibat. 7553

postquam coepit agros extendere victor et urbis 7554

latior amplecti murus vinoque diurno 7555

210 placari Genius festis inpune diebus, 7556

accessit numerisque modisque licentia maior. 7557

indoctus quid enim saperet liberque laborum 7558

rusticus urbano confusus, turpis honesto? 7559

sic priscae motumque et luxuriem addidit arti 7560

215 tibicen traxitque vagus per pulpita vestem; 7561

sic etiam fidibus voces crevere severis, 7562

et tulit eloquium insolitum facundia praeceps 7563

utiliumque sagax rerum et divina futuri 7564

sortilegis non discrepuit sententia Delphis. 7565

220 carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, 7566

mox etiam agrestis satyros nudavit et asper 7567

incolumi gravitate iocum temptavit eo quod 7568

inlecebris erat et grata novitate morandus 7569

spectator functusque sacris et potus et exlex. 7570

225 verum ita risores, ita commendare dicacis 7571

conveniet satyros, ita vertere seria ludo, 7572

ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, 7573

regali conspectus in auro nuper et ostro, 7574

migret in obscuras humili sermone tabernas 7575

230 aut, dum vitat humum, nubis et inania captet. 7576

effutire levis indigna tragoedia versus, 7577

ut festis matrona moveri iussa diebus, 7578

intererit satyris paulum pudibunda protervis. 7579

non ego inornata et dominantia nomina solum 7580

235 verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo 7581

nec sic enitar tragico differre colori, 7582

ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax 7583

Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, 7584

an custos famulusque dei Silenus alumni. 7585

240 ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis 7586

speret idem, sudet multum frustraque laboret 7587

ausus idem: tantum series iuncturaque pollet, 7588

tantum de medio sumptis accedit honoris. 7589

silvis deducti caveant me iudice Fauni, 7590

245 ne velut innati triviis ac paene forenses 7591

aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam 7592

aut inmunda crepent ignominiosaque dicta. 7593

offenduntur enim, quibus est equus et pater et res, 7594

nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor, 7595

250 aequis accipiunt animis donantve corona. 7596

syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, 7597

pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit 7598

nomen iambeis, cum senos redderet ictus, 7599

primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, 7600

255 tardior ut paulo graviorque veniret ad auris, 7601

spondeos stabilis in iura paterna recepit 7602

commodus et patiens, non ut de sede secunda 7603

cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci 7604

nobilibus trimetris adparet rarus et Enni 7605

260 in scaenam missos cum magno pondere versus 7606

aut operae celeris nimium curaque carentis 7607

aut ignoratae premit artis crimine turpi. 7608

non quivis videt inmodulata poemata iudex 7609

et data Romanis venia est indigna poetis. 7610

265 idcircone vager scribamque licenter? an omnis 7611

visuros peccata putem mea, tutus et intra 7612

spem veniae cautus? vitavi denique culpam, 7613

non laudem merui. vos exemplaria Graeca 7614

nocturna versate manu, versate diurna. 7615

270 at vestri proavi Plautinos et numeros et 7616

laudavere sales, nimium patienter utrumque, 7617

ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos 7618

scimus inurbanum lepido seponere dicto 7619

legitimumque sonum digitis callemus et aure. 7620

275 ignotum tragicae genus invenisse Camenae 7621

dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, 7622

quae canerent agerentque peruncti faecibus ora. 7623

post hunc personae pallaeque repertor honestae 7624

Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis 7625

280 et docuit magnumque loqui nitique cothurno. 7626

successit vetus his comoedia, non sine multa 7627

laude; sed in vitium libertas excidit et vim 7628

dignam lege regi: lex est accepta chorusque 7629

turpiter obticuit sublato iure nocendi. 7630

285 nil intemptatum nostri liquere poetae 7631

nec minimum meruere decus vestigia Graeca 7632

ausi deserere et celebrare domestica facta 7633

vel qui praetextas vel qui docuere togatas. 7634

nec virtute foret clarisve potentius armis 7635

290 quam lingua Latium, si non offenderet unum 7636

quemque poetarum limae labor et mora. vos, o 7637

Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non 7638

multa dies et multa litura coercuit atque 7639

praesectum deciens non castigavit ad unguem. 7640

295 ingenium misera quia fortunatius arte 7641

credit et excludit sanos Helicone poetas 7642

Democritus, bona pars non unguis ponere curat, 7643

non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. 7644

nanciscetur enim pretium nomenque poetae, 7645

300 si tribus Anticyris caput insanabile numquam 7646

tonsori Licino conmiserit. o ego laevus, 7647

qui purgor bilem sub verni temporis horam. 7648

non alius faceret meliora poemata; verum 7649

nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum 7650

305 reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi; 7651

munus et officium, nil scribens ipse, docebo, 7652

unde parentur opes, quid alat formetque poetam, 7653

quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error. 7654

scribendi recte sapere est et principium et fons. 7655

310 rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae 7656

verbaque provisam rem non invita sequentur. 7657

qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, 7658

quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, 7659

quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae 7660

315 partes in bellum missi ducis, ille profecto 7661

reddere personae scit convenientia cuique. 7662

respicere exemplar vitae morumque iubebo 7663

doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. 7664

interdum speciosa locis morataque recte 7665

320 fabula nullius veneris, sine pondere et arte, 7666

valdius oblectat populum meliusque moratur 7667

quam versus inopes rerum nugaeque canorae. 7668

Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo 7669

Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. 7670

325 Romani pueri longis rationibus assem 7671

discunt in partis centum diducere. dicat 7672

filius Albini: si de quincunce remota est 7673

uncia, quid superat? poteras dixisse. triens. eu, 7674

rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit? 7675

330 semis. an, haec animos aerugo et cura peculi 7676

cum semel imbuerit, speremus carmina fingi 7677

posse linenda cedro et levi servanda cupresso? 7678

aut prodesse volunt aut delectare poetae 7679

aut simul et iucunda et idonea dicere vitae. 7680

335 quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta 7681

percipiant animi dociles teneantque fideles: 7682

omne supervacuum pleno de pectore manat. 7683

ficta voluptatis causa sint proxima veris: 7684

ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi 7685

340 neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. 7686

centuriae seniorum agitant expertia frugis, 7687

celsi praetereunt austera poemata Ramnes: 7688

omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci 7689

lectorem delectando pariterque monendo. 7690

345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit 7691

et longum noto scriptori prorogat aevum. 7692

sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus: 7693

nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens, 7694

poscentique gravem persaepe remittit acutum, 7695

350 nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. 7696

verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis 7697

offendar maculis, quas aut incuria fudit 7698

aut humana parum cavit natura. quid ergo est? 7699

ut scriptor si peccat idem librarius usque, 7700

355 quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus 7701

ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, 7702

sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, 7703

quem bis terve bonum cum risu miror; et idem 7704

indignor, quandoque bonus dormitat Homerus; 7705

360 verum operi longo fas est obrepere somnum. 7706

ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, 7707

te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; 7708

haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, 7709

iudicis argutum quae non formidat acumen; 7710

365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 7711

o maior iuvenum, quamvis et voce paterna 7712

fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum 7713

tolle memor, certis medium et tolerabile rebus 7714

recte concedi: consultus iuris et actor 7715

370 causarum mediocris abest virtute diserti 7716

Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, 7717

sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis 7718

non homines, non di, non concessere columnae. 7719

ut gratas inter mensas symphonia discors 7720

375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 7721

offendunt, poterat duci quia cena sine istis: 7722

sic animis natum inventumque poema iuvandis, 7723

si paulum summo decessit, vergit ad imum. 7724

ludere qui nescit, campestribus abstinet armis 7725

380 indoctusque pilae discive trochive quiescit, 7726

ne spissae risum tollant inpune coronae: 7727

qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni? 7728

liber et ingenuus, praesertim census equestrem 7729

summam nummorum vitioque remotus ab omni. 7730

385 tu nihil invita dices faciesve Minerva: 7731

id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim 7732

scripseris, in Maeci descendat iudicis auris 7733

et patris et nostras nonumque prematur in annum 7734

membranis intus positis: delere licebit, 7735

390 quod non edideris, nescit vox missa reverti. 7736

silvestris homines sacer interpresque deorum 7737

caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, 7738

dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones; 7739

dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, 7740

395 saxa movere sono testudinis et prece blanda 7741

ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam, 7742

publica privatis secernere, sacra profanis, 7743

concubitu prohibere vago, dare iura maritis, 7744

oppida moliri, leges incidere ligno. 7745

400 sic honor et nomen divinis vatibus atque 7746

carminibus venit. post hos insignis Homerus 7747

Tyrtaeusque mares animos in Martia bella 7748

versibus exacuit; dictae per carmina sortes 7749

et vitae monstrata via est et gratia regum 7750

405 Pieriis temptata modis ludusque repertus 7751

et longorum operum finis: ne forte pudori 7752

sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. 7753

natura fieret laudabile carmen an arte, 7754

quaesitum est: ego nec studium sine divite vena 7755

410 nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic 7756

altera poscit opem res et coniurat amice. 7757

qui studet optatam cursu contingere metam, 7758

multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, 7759

abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat 7760

415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. 7761

nunc satis est dixisse ego mira poemata pango; 7762

occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est 7763

et quod non didici sane nescire fateri. 7764

ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, 7765

420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta 7766

dives agris, dives positis in fenore nummis. 7767

si vero est, unctum qui recte ponere possit 7768

et spondere levi pro paupere et eripere artis 7769

litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter 7770

425 noscere mendacem verumque beatus amicum. 7771

tu seu donaris seu quid donare voles cui, 7772

nolito ad versus tibi factos ducere plenum 7773

laetitiae; clamabit enim pulchre, bene, recte, 7774

pallescet, super his etiam stillabit amicis 7775

430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. 7776

ut, qui conducti plorant in funere, dicunt 7777

et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic 7778

derisor vero plus laudatore movetur. 7779

reges dicuntur multis urgere culillis 7780

435 et torquere mero, quem perspexisse laborent 7781

an sit amicitia dignus; si carmina condes, 7782

numquam te fallent animi sub vulpe latentes. 7783

Quintilio siquid recitares, corrige sodes 7784

hoc aiebat et hoc. mulius te posse negares 7785

440 bis terque expertum frustra: delere iubebat 7786

et male tornatos incudi reddere versus. 7787

si defendere delictum quam vertere malles, 7788

nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, 7789

quin sine rivali teque et tua solus amares. 7790

445 vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, 7791

culpabit duros, incomptis adlinet atrum 7792

transverso calamo signum, ambitiosa recidet 7793

ornamenta, parum claris lucem dare coget, 7794

arguet ambigue dictum, mutanda notabit: 7795

450 fiet Aristarchus; non dicet cur ego amicum 7796

offendam in nugis? hae nugae seria ducent 7797

in mala derisum semel exceptumque sinistre. 7798

ut mala quem scabies aut morbus regius urget 7799

aut fanaticus error et iracunda Diana, 7800

455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam 7801

qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur. 7802

hic, dum sublimis versus ructatur et errat, 7803

si veluti merulis intentus decidit auceps 7804

in puteum foveamve, licet succurrite longum 7805

460 clamet, io cives, non sit qui tollere curet. 7806

si curet quis opem ferre et demittere funem, 7807

qui scis, an prudens huc se deiecerit atque 7808

servari nolit? dicam Siculique poetae 7809

narrabo interitum. deus inmortalis haberi 7810

465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 7811

insiluit. sit ius liceatque perire poetis: 7812

invitum qui servat, idem facit occidenti. 7813

nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam 7814

fiet homo et ponet famosae mortis amorem. 7815

470 nec satis adparet, cur versus factitet, utrum 7816

minxerit in patrios cineres an triste bidental 7817

moverit incestus: certe furit ac velut ursus, 7818

obiectos caveae valuit si frangere clatros, 7819

indoctum doctumque fugat recitator acerbus; 7820

475 quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, 7821

non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. 7822

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016