CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i x


commentariivarialectioprosodia

Mercuri, facunde nepos Atlantis, 257

qui feros cultus hominum recentum 258

voce formasti catus et decorae 259

more palaestrae, 260

 

5 te canam, magni Iovis et deorum 261

nuntium curvaeque lyrae parentem, 262

callidum quidquid placuit iocoso 263

condere furto. 264

 

te, boves olim nisi reddidisses 265

10 per dolum amotas, puerum minaci 266

voce dum terret, viduus pharetra 267

risit Apollo. 268

 

quin et Atridas duce te superbos 269

Ilio dives Priamus relicto 270

15 Thessalosque ignis et iniqua Troiae 271

castra fefellit. 272

 

tu pias laetis animas reponis 273

sedibus virgaque levem coerces 274

aurea turbam, superis deorum 275

20 gratus et imis. 276

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016