CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i ix


commentariivarialectioprosodia

Vides ut alta stet nive candidum 233

Soracte nec iam sustineant onus 234

silvae laborantes geluque 235

flumina constiterint acuto. 236

 

5 dissolve frigus ligna super foco 237

large reponens atque benignius 238

deprome quadrimum Sabina, 239

o Thaliarche, merum diota. 240

 

permitte divis cetera, qui simul 241

10 stravere ventos aequore fervido 242

deproeliantis, nec cupressi 243

nec veteres agitantur orni. 244

 

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et 245

quem Fors dierum cumque dabit, lucro 246

15 adpone, nec dulcis amores 247

sperne puer neque tu choreas, 248

 

donec virenti canities abest 249

morosa. nunc et campus et areae 250

lenesque sub noctem susurri 251

20 conposita repetantur hora, 252

 

nunc et latentis proditor intumo 253

gratus puellae risus ab angulo 254

pignusque dereptum lacertis 255

aut digito male pertinaci. 256

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016