CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i viii


commentariivarialectioprosodia

Lydia, dic, per omnis 217

te deos oro, Sybarin cur properes amando 218

perdere, cur apricum 219

oderit campum patiens pulveris atque solis, 220

5 cur neque militaris 221

inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis 222

temperet ora frenis? 223

cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum 224

sanguine viperino 225

10 cautius vitat neque iam livida gestat armis 226

bracchia, saepe disco, 227

saepe trans finem iaculo nobilis expedito? 228

quid latet, ut marinae 229

filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae 230

15 funera, ne virilis 231

cultus in caedem et Lycias proriperet catervas? 232

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016