CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i vii


commentariivarialectioprosodia

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen 185

aut Epheson bimarisve Corinthi 186

moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos 187

insignis aut Thessala Tempe; 188

5 sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 189

carmine perpetuo celebrare et 190

undique decerptam fronti praeponere olivam; 191

plurimus in Iunonis honorem 192

aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas: 193

10 me nec tam patiens Lacedaemon 194

nec tam Larisae percussit campus opimae 195

quam domus Albuneae resonantis 196

et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda 197

mobilibus pomaria rivis. 198

15 albus ut obscuro deterget nubila caelo 199

saepe Notus neque parturit imbris 200

perpetuos, sic tu sapiens finire memento 201

tristitiam vitaeque labores 202

molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis 203

20 castra tenent seu densa tenebit 204

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque 205

cum fugeret, tamen uda Lyaeo 206

tempora populea fertur vinxisse corona 207

sic tristis adfatus amicos: 208

25 quo nos cumque feret melior fortuna parente, 209

ibimus, o socii comitesque, 210

nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro. 211

certus enim promisit Apollo 212

ambiguam tellure nova Salamina futuram. 213

30 o fortes peioraque passi 214

mecum saepe viri, nunc vino pellite curas: 215

cras ingens iterabimus aequor. 216

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016