òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen 185
aut Epheson bimarisve Corinthi 186
moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos 187
insignis aut Thessala Tempe; 188
5 sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 189
carmine perpetuo celebrare et 190
undique decerptam fronti praeponere olivam; 191
plurimus in Iunonis honorem 192
aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas: 193
10 me nec tam patiens Lacedaemon 194
nec tam Larisae percussit campus opimae 195
quam domus Albuneae resonantis 196
et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda 197
mobilibus pomaria rivis. 198
15 albus ut obscuro deterget nubila caelo 199
saepe Notus neque parturit imbris 200
perpetuos, sic tu sapiens finire memento 201
tristitiam vitaeque labores 202
molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis 203
20 castra tenent seu densa tenebit 204
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque 205
cum fugeret, tamen uda Lyaeo 206
tempora populea fertur vinxisse corona 207
sic tristis adfatus amicos: 208
25 ‘quo nos cumque feret melior fortuna parente, 209
ibimus, o socii comitesque, 210
nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro. 211
certus enim promisit Apollo 212
ambiguam tellure nova Salamina futuram. 213
30 o fortes peioraque passi 214
mecum saepe viri, nunc vino pellite curas: 215
cras ingens iterabimus aequor.’ 216
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.