ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i vii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mytilenen,

aut Epheson bimarisve Corinthi,

moenia vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos

insignis, aut Thessala Tempe.

5 sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem

carmine perpetuo celebrare, et

undique decerptam fronti praeponere olivam.

plurimus in Iunonis honorem

aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas;

10 me nec tam patiens Lacedaemon,

nec tam Larisae percussit campus opimae,

quam domus Albuneae resonantis

et praeceps Anio, ac Tiburni lucus et uda

mobilibus pomaria rivis.

15 albus ut obscuro deterget nubila caelo

saepe Notus, neque parturit imbris

perpetuos  sic tu, sapiens, finire memento

tristitiam vitaeque labores

molli, Plance, mero  seu te fulgentia signis

20 castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

cum fugeret, tamen uda Lyaeo

tempora populea fertur vinxisse corona,

sic tristis adfatus amicos:

25 “quo nos cumque feret melior fortuna parente,

ibimus, o socii comitesque,

nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro.

certus enim promisit Apollo 

ambiguam tellure nova Salamina futuram.

30 o fortes peioraque passi

mecum saepe viri, nunc vino pellite curas 

cras ingens iterabimus aequor.”

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016