CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i vi


commentariivarialectioprosodia

Scriberis Vario fortis et hostium 165

victor Maeonii carminis alite, 166

quam rem cumque ferox navibus aut equis 167

miles te duce gesserit. 168

 

5 nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem 169

Pelidae stomachum cedere nescii 170

nec cursus duplicis per mare Ulixei 171

nec saevam Pelopis domum 172

 

conamur, tenues grandia, dum pudor 173

10 inbellisque lyrae Musa potens vetat 174

laudes egregii Caesaris et tuas 175

culpa deterere ingeni. 176

 

quis Martem tunica tectum adamantina 177

digne scripserit aut pulvere Troico 178

15 nigrum Merionen aut ope Palladis 179

Tydiden superis parem? 180

 

nos convivia, nos proelia virginum 181

sectis in iuvenes unguibus acrium 182

cantamus vacui, sive quid urimur, 183

20 non praeter solitum leves. 184

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016