CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i iv


commentariivarialectioprosodia

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni 129

trahuntque siccas machinae carinas, 130

ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni 131

nec prata canis albicant pruinis. 132

5 iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna, 133

iunctaeque Nymphis Gratiae decentes 134

alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum 135

Volcanus ardens visit officinas. 136

nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto 137

10 aut flore, terrae quem ferunt solutae. 138

nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, 139

seu poscat agna sive malit haedo. 140

pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas 141

regumque turris. o beate Sesti, 142

15 vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam; 143

iam te premet nox fabulaeque Manes 144

et domus exilis Plutonia; quo simul mearis, 145

nec regna vini sortiere talis 146

nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus 147

20 nunc omnis et mox virgines tepebunt. 148

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016