ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i iii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Sic te diva potens Cypri,

sic fratres Helenae, lucida sidera,

ventorumque regat pater

obstrictis aliis praeter Iapyga,

5 navis, quae tibi creditum

debes Vergilium: finibus Atticis

reddas incolumem precor

et serves animae dimidium meae.

illi robur et aes triplex

10 circa pectus erat, qui fragilem truci

conmisit pelago ratem

primus, nec timuit praecipitem Africum

decertantem Aquilonibus

nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,

15 quo non arbiter Hadriae

maior, tollere seu ponere volt freta.

quem mortis timuit gradum

qui siccis oculis monstra natantia,

qui vidit mare turbidum et

20 infamis scopulos Acroceraunia?

nequiquam deus abscidit

prudens oceano dissociabili

terras, si tamen inpiae

non tangenda rates transiliunt vada.

25 audax omnia perpeti

gens humana ruit per vetitum nefas,

audax Iapeti genus

ignem fraude mala gentibus intulit.

post ignem aetheria domo

30 subductum macies et nova febrium

terris incubuit cohors

semotique prius tarda necessitas

leti corripuit gradum.

expertus vacuum Daedalus aera

35 pinnis non homini datis;

perrupit Acheronta Herculeus labor.

nil mortalibus ardui est:

caelum ipsum petimus stultitia neque

per nostrum patimur scelus

40 iracunda Iovem ponere fulmina.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016