CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i iii


commentariivarialectioprosodia

Sic te diva potens Cypri, 89

sic fratres Helenae, lucida sidera, 90

ventorumque regat pater 91

obstrictis aliis praeter Iapyga, 92

5 navis, quae tibi creditum 93

debes Vergilium: finibus Atticis 94

reddas incolumem precor 95

et serves animae dimidium meae. 96

illi robur et aes triplex 97

10 circa pectus erat, qui fragilem truci 98

conmisit pelago ratem 99

primus, nec timuit praecipitem Africum 100

decertantem Aquilonibus 101

nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, 102

15 quo non arbiter Hadriae 103

maior, tollere seu ponere volt freta. 104

quem mortis timuit gradum 105

qui siccis oculis monstra natantia, 106

qui vidit mare turbidum et 107

20 infamis scopulos Acroceraunia? 108

nequiquam deus abscidit 109

prudens oceano dissociabili 110

terras, si tamen inpiae 111

non tangenda rates transiliunt vada. 112

25 audax omnia perpeti 113

gens humana ruit per vetitum nefas, 114

audax Iapeti genus 115

ignem fraude mala gentibus intulit. 116

post ignem aetheria domo 117

30 subductum macies et nova febrium 118

terris incubuit cohors 119

semotique prius tarda necessitas 120

leti corripuit gradum. 121

expertus vacuum Daedalus aera 122

35 pinnis non homini datis; 123

perrupit Acheronta Herculeus labor. 124

nil mortalibus ardui est: 125

caelum ipsum petimus stultitia neque 126

per nostrum patimur scelus 127

40 iracunda Iovem ponere fulmina. 128

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016