CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i ii


commentariivarialectioprosodia

Iam satis terris nivis atque dirae 37

grandinis misit pater et rubente 38

dextera sacras iaculatus arcis 39

terruit urbem, 40

 

5 terruit gentis, grave ne rediret 41

saeculum Pyrrhae nova monstra questae, 42

omne cum Proteus pecus egit altos 43

visere montis 44

 

piscium et summa genus haesit ulmo, 45

10 nota quae sedes fuerat columbis, 46

et superiecto pavidae natarunt 47

aequore dammae. 48

 

vidimus flavom Tiberim retortis 49

litore Etrusco violenter undis 50

15 ire deiectum monumenta regis 51

templaque Vestae, 52

 

Iliae dum se nimium querenti 53

iactat ultorem, vagus et sinistra 54

labitur ripa Iove non probante u 55

20 xorius amnis. 56

 

audiet civis acuisse ferrum, 57

quo graves Persae melius perirent, 58

audiet pugnas vitio parentum 59

rara iuventus. 60

 

25 quem vocet divum populus ruentis 61

imperi rebus? prece qua fatigent 62

virgines sanctae minus audientem 63

carmina Vestam? 64

 

cui dabit partis scelus expiandi 65

30 Iuppiter? tandem venias precamur 66

nube candentis umeros amictus 67

augur Apollo; 68

 

sive tu mavis, Erycina ridens, 69

quam Iocus circum volat et Cupido; 70

35 sive neglectum genus et nepotes 71

respicis auctor, 72

 

heu nimis longo satiate ludo, 73

quem iuvat clamor galeaeque leves 74

acer et Marsi peditis cruentum 75

40 voltus in hostem; 76

 

sive mutata iuvenem figura 77

ales in terris imitaris almae 78

filius Maiae patiens vocari 79

Caesaris ultor, 80

 

45 serus in caelum redeas diuque 81

laetus intersis populo Quirini, 82

neve te nostris vitiis iniquum 83

ocior aura 84

 

tollat: hic magnos potius triumphos, 85

50 hic ames dici pater atque princeps, 86

neu sinas Medos equitare inultos 87

te duce, Caesar. 88

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016