CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i i


commentariivarialectioprosodia

Maecenas atavis edite regibus, 1

o et praesidium et dulce decus meum! 2

sunt quos curriculo pulverem Olympicum 3

collegisse iuvat metaque fervidis 4

5 evitata rotis palmaque nobilis 5

terrarum dominos evehit ad deos; 6

hunc, si mobilium turba Quiritium 7

certat tergeminis tollere honoribus; 8

illum, si proprio condidit horreo 9

10 quidquid de Libycis verritur areis. 10

gaudentem patrios findere sarculo 11

agros Attalicis condicionibus 12

numquam demoveas, ut trabe Cypria 13

Myrtoum pavidus nauta secet mare; 14

15 luctantem Icariis fluctibus Africum 15

mercator metuens otium et oppidi 16

laudat rura sui: mox reficit rates 17

quassas indocilis pauperiem pati. 18

est qui nec veteris pocula Massici 19

20 nec partem solido demere de die 20

spernit, nunc viridi membra sub arbuto 21

stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae; 22

multos castra iuvant et lituo tubae 23

permixtus sonitus bellaque matribus 24

25 detestata; manet sub Iove frigido 25

venator tenerae coniugis inmemor, 26

seu visa est catulis cerva fidelibus, 27

seu rupit teretes Marsus aper plagas. 28

me doctarum hederae praemia frontium 29

30 dis miscent superis, me gelidum nemus 30

Nympharumque leves cum Satyris chori 31

secernunt populo, si neque tibias 32

Euterpe cohibet nec Polyhymnia 33

Lesboum refugit tendere barbiton. 34

35 quodsi me lyricis vatibus inseres, 35

sublimi feriam sidera vertice. 36

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016