CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae ii ii


commentariivarialectioprosodia

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni, 7131

siquis forte velit puerum tibi vendere natum 7132

Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: hic et 7133

candidus et talos a vertice pulcher ad imos 7134

5 fiet eritque tuus nummorum milibus octo, 7135

verna ministeriis ad nutus aptus erilis, 7136

litterulis Graecis imbutus, idoneus arti 7137

cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda; 7138

quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti. 7139

10 multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo 7140

laudat venalis qui volt extrudere merces: 7141

res urget me nulla; meo sum pauper in aere. 7142

nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me 7143

quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit, 7144

15 in scalis latuit metuens pendentis habenae, 7145

des nummos, excepta nihil te si fuga laedat: 7146

ille ferat pretium poenae securus, opinor. 7147

prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex: 7148

insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? 7149

20 dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi 7150

talibus officiis prope mancum, ne mea saevus 7151

iurgares ad te quod epistula nulla rediret. 7152

quid tum profeci, mecum facientia iura 7153

si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod 7154

25 exspectata tibi non mittam carmina mendax. 7155

Luculli miles collecta viatica multis 7156

aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem 7157

perdiderat. post hoc vehemens lupus et sibi et hosti 7158

iratus pariter, ieiunis dentibus acer, 7159

30 praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, 7160

summe munito et multarum divite rerum. 7161

clarus ob id factum donis ornatur honestis 7162

accipit et bis dena super sestertia nummum. 7163

forte sub hoc tempus castellum evertere praetor 7164

35 nescio quod cupiens hortari coepit eundem 7165

verbis quae timido quoque possent addere mentem: 7166

i bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, 7167

grandia laturus meritorum praemia. quid stas? 7168

post haec ille catus, quantumvis rusticus, ibit, 7169

40 ibit eo quo vis qui zonam perdidit inquit. 7170

Romae nutriri mihi contigit atque doceri, 7171

iratus Grais quantum nocuisset Achilles. 7172

adiecere bonae paulo plus artis Athenae, 7173

scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum 7174

45 atque inter silvas Academi quaerere verum. 7175

dura sed emovere loco me tempora grato 7176

civilisque rudem belli tulit aestus in arma 7177

Caesaris Augusti non responsura lacertis. 7178

unde simul primum me dimisere Philippi, 7179

50 decisis humilem pinnis inopemque paterni 7180

et laris et fundi paupertas inpulit audax 7181

ut versus facerem; sed quod non desit habentem 7182

quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, 7183

ni melius dormire putem quam scribere versus? 7184

55 singula de nobis anni praedantur euntes: 7185

eripuere iocos, venerem, convivia, ludum; 7186

tendunt extorquere poemata: quid faciam vis? 7187

denique non omnes eadem mirantur amantque: 7188

carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, 7189

60 ille Bioneis sermonibus et sale nigro. 7190

tres mihi convivae prope dissentire videntur 7191

poscentes vario multum diversa palato: 7192

quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter; 7193

quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. 7194

65 praeter cetera me Romaene poemata censes 7195

scribere posse inter tot curas totque labores? 7196

hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis 7197

omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, 7198

hic extremo in Aventino, visendus uterque; 7199

70 intervalla vides humane commoda. verum 7200

purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet. 7201

festinat calidus mulis gerulisque redemptor, 7202

torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, 7203

tristia robustis luctantur funera plaustris, 7204

75 hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: 7205

i nunc et versus tecum meditare canoros. 7206

scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, 7207

rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: 7208

tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos 7209

80 vis canere et contracta sequi vestigia vatum? 7210

ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas 7211

et studiis annos septem dedit insenuitque 7212

libris et curis, statua taciturnius exit 7213

plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum 7214

85 fluctibus in mediis et tempestatibus urbis 7215

verba lyrae motura sonum conectere digner? 7216

frater erat Romae consulti rhetor, ut alter 7217

alterius sermone meros audiret honores, 7218

Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. 7219

90 qui minus argutos vexat furor iste poetas? 7220

carmina compono, hic elegos: mirabile visu 7221

caelatumque novem Musis opus. adspice primum, 7222

quanto cum fastu, quanto molimine circum– 7223

spectemus vacuam Romanis vatibus aedem; 7224

95 mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi, 7225

quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam: 7226

caedimur et totidem plagis consumimus hostem 7227

lento Samnites ad lumina prima duello; 7228

discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? 7229

100 quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus, 7230

fit Mimnermus et optivo cognomine crescit. 7231

multa fero, ut placem genus inritabile vatum, 7232

cum scribo et supplex populi suffragia capto; 7233

idem finitis studiis et mente recepta 7234

105 obturem patulas inpune legentibus auris. 7235

ridentur mala qui conponunt carmina; verum 7236

gaudent scribentes et se venerantur et ultro, 7237

si taceas, laudant quidquid scripsere beati. 7238

at qui legitimum cupiet fecisse poema, 7239

110 cum tabulis animum censoris sumet honesti: 7240

audebit, quaecumque parum splendoris habebunt 7241

et sine pondere erunt et honore indigna ferentur 7242

verba movere loco, quamvis invita recedant 7243

et versentur adhuc inter penetralia Vestae; 7244

115 obscurata diu populo bonus eruet atque 7245

proferet in lucem speciosa vocabula rerum, 7246

quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis 7247

nunc situs informis premit et deserta vetustas; 7248

adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. 7249

120 vemens et liquidus puroque simillimus amni 7250

fundet opes Latiumque beabit divite lingua; 7251

luxuriantia conpescet, nimis aspera sano 7252

levabit cultu, virtute carentia tollet: 7253

ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui 7254

125 nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. 7255

praetulerim scriptor delirus inersque videri, 7256

dum mea delectent mala me vel denique fallant, 7257

quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, 7258

qui se credebat miros audire tragoedos 7259

130 in vacuo laetus sessor plausorque theatro, 7260

cetera qui vitae servaret munia recto 7261

more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, 7262

comis in uxorem, posset qui ignoscere servis 7263

et signo laeso non insanire lagoenae, 7264

135 posset qui rupem et puteum vitare patentem. 7265

hic ubi cognatorum opibus curisque refectus 7266

expulit elleboro morbum bilemque meraco 7267

et redit ad sese, pol me occidistis, amici, 7268

non servastis, ait, cui sic extorta voluptas 7269

140 et demptus per vim mentis gratissimus error. 7270

nimirum sapere est abiectis utile nugis 7271

et tempestivum pueris concedere ludum 7272

ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, 7273

sed verae numerosque modosque ediscere vitae. 7274

145 quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 7275

si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, 7276

narrares medicis: quod quanto plura parasti, 7277

tanto plura cupis, nulline faterier audes? 7278

si volnus tibi monstrata radice vel herba 7279

150 non fieret levius, fugeres radice vel herba 7280

proficiente nihil curarier: audieras, cui 7281

rem di donarent, illi decedere pravam 7282

stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo 7283

plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? 7284

155 at si divitiae prudentem reddere possent, 7285

si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, 7286

viveret in terris te siquis avarior uno. 7287

si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, 7288

quaedam, si credis consultis, mancipat usus: 7289

160 qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, 7290

cum segetes occat tibi mox frumenta daturus, 7291

te dominum sentit. das nummos, accipis uvam, 7292

pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto 7293

paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis 7294

165 aut etiam supra nummorum milibus emptum. 7295

quid refert, vivas numerato nuper an olim, 7296

emptor Aricini quoniam Veientis et arvi 7297

emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis 7298

sub noctem gelidam lignis calefactat aenum; 7299

170 sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 7300

limitibus vicina refugit iurgia: tamquam 7301

sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae 7302

nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema 7303

permutet dominos et cedat in altera iura. 7304

175 sic quia perpetuus nulli datur usus et heres 7305

heredem alterius velut unda supervenit undam, 7306

quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris 7307

saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus 7308

grandia cum parvis, non exorabilis auro? 7309

180 gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 7310

argentum, vestis Gaetulo murice tinctas 7311

sunt qui non habeant, est qui non curat habere. 7312

cur alter fratrum cessare et ludere et ungui 7313

praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter 7314

185 dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu 7315

silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, 7316

scit Genius, natale comes qui temperat astrum, 7317

naturae deus humanae mortalis, in unum. 7318

quodque caput voltu mutabilis, albus et ater. 7319

190 utar et ex modico, quantum res poscet, acervo 7320

tollam nec metuam, quid de me iudicet heres, 7321

quod non plura datis invenerit; et tamen idem 7322

scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti 7323

discrepet et quantum discordet parcus avaro. 7324

195 distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum 7325

invitus facias neque plura parare labores 7326

ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, 7327

exiguo gratoque fruaris tempore raptim. 7328

pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum 7329

200 nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. 7330

non agimur tumidis velis aquilone secundo, 7331

non tamen adversis aetatem ducimus austris, 7332

viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re 7333

extremi primorum, extremis usque priores. 7334

205 non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto 7335

cum vitio fugere? caret tibi pectus inani 7336

ambitione? caret mortis formidine et ira? 7337

somnia, terrores magicos, miracula, sagas, 7338

nocturnos lemures portentaque Thessala rides? 7339

210 natalis grate numeras? ignoscis amicis? 7340

lenior et melior fis accedente senecta? 7341

quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? 7342

vivere si recte nescis, decede peritis. 7343

lusisti satis, edisti satis atque bibisti: 7344

215 tempus abire tibi est, ne potum largius aequo 7345

rideat et pulset lasciva decentius aetas. 7346

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016