òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Flore, bono claroque fidelis amice Neroni, 7131
siquis forte velit puerum tibi vendere natum 7132
Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: ‘hic et 7133
candidus et talos a vertice pulcher ad imos 7134
5 fiet eritque tuus nummorum milibus octo, 7135
verna ministeriis ad nutus aptus erilis, 7136
litterulis Graecis imbutus, idoneus arti 7137
cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda; 7138
quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti. 7139
10 multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo 7140
laudat venalis qui volt extrudere merces: 7141
res urget me nulla; meo sum pauper in aere. 7142
nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me 7143
quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit, 7144
15 in scalis latuit metuens pendentis habenae,’ 7145
des nummos, excepta nihil te si fuga laedat: 7146
ille ferat pretium poenae securus, opinor. 7147
prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex: 7148
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? 7149
20 dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi 7150
talibus officiis prope mancum, ne mea saevus 7151
iurgares ad te quod epistula nulla rediret. 7152
quid tum profeci, mecum facientia iura 7153
si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod 7154
25 exspectata tibi non mittam carmina mendax. 7155
Luculli miles collecta viatica multis 7156
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem 7157
perdiderat. post hoc vehemens lupus et sibi et hosti 7158
iratus pariter, ieiunis dentibus acer, 7159
30 praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, 7160
summe munito et multarum divite rerum. 7161
clarus ob id factum donis ornatur honestis 7162
accipit et bis dena super sestertia nummum. 7163
forte sub hoc tempus castellum evertere praetor 7164
35 nescio quod cupiens hortari coepit eundem 7165
verbis quae timido quoque possent addere mentem: 7166
‘i bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, 7167
grandia laturus meritorum praemia. quid stas?’ 7168
post haec ille catus, quantumvis rusticus, ‘ibit, 7169
40 ibit eo quo vis qui zonam perdidit’ inquit. 7170
Romae nutriri mihi contigit atque doceri, 7171
iratus Grais quantum nocuisset Achilles. 7172
adiecere bonae paulo plus artis Athenae, 7173
scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum 7174
45 atque inter silvas Academi quaerere verum. 7175
dura sed emovere loco me tempora grato 7176
civilisque rudem belli tulit aestus in arma 7177
Caesaris Augusti non responsura lacertis. 7178
unde simul primum me dimisere Philippi, 7179
50 decisis humilem pinnis inopemque paterni 7180
et laris et fundi paupertas inpulit audax 7181
ut versus facerem; sed quod non desit habentem 7182
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, 7183
ni melius dormire putem quam scribere versus? 7184
55 singula de nobis anni praedantur euntes: 7185
eripuere iocos, venerem, convivia, ludum; 7186
tendunt extorquere poemata: quid faciam vis? 7187
denique non omnes eadem mirantur amantque: 7188
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, 7189
60 ille Bioneis sermonibus et sale nigro. 7190
tres mihi convivae prope dissentire videntur 7191
poscentes vario multum diversa palato: 7192
quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter; 7193
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. 7194
65 praeter cetera me Romaene poemata censes 7195
scribere posse inter tot curas totque labores? 7196
hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis 7197
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, 7198
hic extremo in Aventino, visendus uterque; 7199
70 intervalla vides humane commoda. ‘verum 7200
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.’ 7201
festinat calidus mulis gerulisque redemptor, 7202
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, 7203
tristia robustis luctantur funera plaustris, 7204
75 hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: 7205
i nunc et versus tecum meditare canoros. 7206
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, 7207
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: 7208
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos 7209
80 vis canere et contracta sequi vestigia vatum? 7210
ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas 7211
et studiis annos septem dedit insenuitque 7212
libris et curis, statua taciturnius exit 7213
plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum 7214
85 fluctibus in mediis et tempestatibus urbis 7215
verba lyrae motura sonum conectere digner? 7216
frater erat Romae consulti rhetor, ut alter 7217
alterius sermone meros audiret honores, 7218
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. 7219
90 qui minus argutos vexat furor iste poetas? 7220
carmina compono, hic elegos: mirabile visu 7221
caelatumque novem Musis opus. adspice primum, 7222
quanto cum fastu, quanto molimine circum 7223
spectemus vacuam Romanis vatibus aedem; 7224
95 mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi, 7225
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam: 7226
caedimur et totidem plagis consumimus hostem 7227
lento Samnites ad lumina prima duello; 7228
discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? 7229
100 quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus, 7230
fit Mimnermus et optivo cognomine crescit. 7231
multa fero, ut placem genus inritabile vatum, 7232
cum scribo et supplex populi suffragia capto; 7233
idem finitis studiis et mente recepta 7234
105 obturem patulas inpune legentibus auris. 7235
ridentur mala qui conponunt carmina; verum 7236
gaudent scribentes et se venerantur et ultro, 7237
si taceas, laudant quidquid scripsere beati. 7238
at qui legitimum cupiet fecisse poema, 7239
110 cum tabulis animum censoris sumet honesti: 7240
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt 7241
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur 7242
verba movere loco, quamvis invita recedant 7243
et versentur adhuc inter penetralia Vestae; 7244
115 obscurata diu populo bonus eruet atque 7245
proferet in lucem speciosa vocabula rerum, 7246
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis 7247
nunc situs informis premit et deserta vetustas; 7248
adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. 7249
120 vemens et liquidus puroque simillimus amni 7250
fundet opes Latiumque beabit divite lingua; 7251
luxuriantia conpescet, nimis aspera sano 7252
levabit cultu, virtute carentia tollet: 7253
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui 7254
125 nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. 7255
praetulerim scriptor delirus inersque videri, 7256
dum mea delectent mala me vel denique fallant, 7257
quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, 7258
qui se credebat miros audire tragoedos 7259
130 in vacuo laetus sessor plausorque theatro, 7260
cetera qui vitae servaret munia recto 7261
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, 7262
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis 7263
et signo laeso non insanire lagoenae, 7264
135 posset qui rupem et puteum vitare patentem. 7265
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus 7266
expulit elleboro morbum bilemque meraco 7267
et redit ad sese, ‘pol me occidistis, amici, 7268
non servastis,’ ait, ‘cui sic extorta voluptas 7269
140 et demptus per vim mentis gratissimus error.’ 7270
nimirum sapere est abiectis utile nugis 7271
et tempestivum pueris concedere ludum 7272
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, 7273
sed verae numerosque modosque ediscere vitae. 7274
145 quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 7275
si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, 7276
narrares medicis: quod quanto plura parasti, 7277
tanto plura cupis, nulline faterier audes? 7278
si volnus tibi monstrata radice vel herba 7279
150 non fieret levius, fugeres radice vel herba 7280
proficiente nihil curarier: audieras, cui 7281
rem di donarent, illi decedere pravam 7282
stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo 7283
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? 7284
155 at si divitiae prudentem reddere possent, 7285
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, 7286
viveret in terris te siquis avarior uno. 7287
si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, 7288
quaedam, si credis consultis, mancipat usus: 7289
160 qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, 7290
cum segetes occat tibi mox frumenta daturus, 7291
te dominum sentit. das nummos, accipis uvam, 7292
pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto 7293
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis 7294
165 aut etiam supra nummorum milibus emptum. 7295
quid refert, vivas numerato nuper an olim, 7296
emptor Aricini quoniam Veientis et arvi 7297
emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis 7298
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum; 7299
170 sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 7300
limitibus vicina refugit iurgia: tamquam 7301
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae 7302
nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema 7303
permutet dominos et cedat in altera iura. 7304
175 sic quia perpetuus nulli datur usus et heres 7305
heredem alterius velut unda supervenit undam, 7306
quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris 7307
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus 7308
grandia cum parvis, non exorabilis auro? 7309
180 gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 7310
argentum, vestis Gaetulo murice tinctas 7311
sunt qui non habeant, est qui non curat habere. 7312
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui 7313
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter 7314
185 dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu 7315
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, 7316
scit Genius, natale comes qui temperat astrum, 7317
naturae deus humanae mortalis, in unum. 7318
quodque caput voltu mutabilis, albus et ater. 7319
190 utar et ex modico, quantum res poscet, acervo 7320
tollam nec metuam, quid de me iudicet heres, 7321
quod non plura datis invenerit; et tamen idem 7322
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti 7323
discrepet et quantum discordet parcus avaro. 7324
195 distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum 7325
invitus facias neque plura parare labores 7326
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, 7327
exiguo gratoque fruaris tempore raptim. 7328
pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum 7329
200 nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. 7330
non agimur tumidis velis aquilone secundo, 7331
non tamen adversis aetatem ducimus austris, 7332
viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re 7333
extremi primorum, extremis usque priores. 7334
205 non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto 7335
cum vitio fugere? caret tibi pectus inani 7336
ambitione? caret mortis formidine et ira? 7337
somnia, terrores magicos, miracula, sagas, 7338
nocturnos lemures portentaque Thessala rides? 7339
210 natalis grate numeras? ignoscis amicis? 7340
lenior et melior fis accedente senecta? 7341
quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? 7342
vivere si recte nescis, decede peritis. 7343
lusisti satis, edisti satis atque bibisti: 7344
215 tempus abire tibi est, ne potum largius aequo 7345
rideat et pulset lasciva decentius aetas. 7346
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.