CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae ii i


commentariivarialectioprosodia

Cum tot sustineas et tanta negotia solus, 6861

res Italas armis tuteris, moribus ornes, 6862

legibus emendes, in publica commoda peccem, 6863

si longo sermone morer tua tempora, Caesar. 6864

5 Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, 6865

post ingentia facta deorum in templa recepti, 6866

dum terras hominumque colunt genus, aspera bella 6867

conponunt, agros adsignant, oppida condunt, 6868

ploravere suis non respondere favorem 6869

10 speratum meritis. diram qui contudit hydram 6870

notaque fatali portenta labore subegit, 6871

comperit invidiam supremo fine domari. 6872

urit enim fulgore suo qui praegravat artis 6873

infra se positas; exstinctus amabitur idem: 6874

15 praesenti tibi maturos largimur honores 6875

iurandasque tuum per numen ponimus aras, 6876

nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. 6877

sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno 6878

te nostris ducibus, te Grais anteferendo, 6879

20 cetera nequaquam simili ratione modoque 6880

aestimat et, nisi quae terris semota suisque 6881

temporibus defuncta videt, fastidit et odit, 6882

sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, 6883

quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum 6884

25 vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, 6885

pontificum libros, annosa volumina vatum 6886

dictitet Albano Musas in monte locutas. 6887

si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque 6888

scripta vel optima, Romani pensantur eadem 6889

30 scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 6890

nil intra est olea, nil extra est in nuce duri; 6891

venimus ad summum fortunae: pingimus atque 6892

psallimus et luctamur Achivis doctius unctis. 6893

si meliora dies, ut vina, poemata reddit, 6894

35 scire velim, chartis pretium quotus adroget annus. 6895

scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter 6896

perfectos veteresque referri debet an inter 6897

vilis atque novos? excludat iurgia finis. 6898

est vetus atque probus, centum qui perficit annos. 6899

40 quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, 6900

inter quos referendus erit? veteresne poetas 6901

an quos et praesens et postera respuat aetas? 6902

iste quidem veteres inter ponetur honeste, 6903

qui vel mense brevi vel toto est iunior anno. 6904

45 utor permisso caudaeque pilos ut equinae 6905

paulatim vello et demo unum, demo etiam unum, 6906

dum cadat elusus ratione ruentis acervi 6907

qui redit ad fastus et virtutem aestimat annis 6908

miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. 6909

50 Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, 6910

ut critici dicunt, leviter curare videtur 6911

quo promissa cadant et somnia Pythagorea; 6912

Naevius in manibus non est et mentibus haeret 6913

paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema. 6914

55 ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert 6915

Pacuvius docti famam senis, Accius alti, 6916

dicitur Afrani toga convenisse Menandro, 6917

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, 6918

vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. 6919

60 hos ediscit et hos arto stipata theatro 6920

spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas 6921

ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. 6922

interdum volgus rectum videt, est ubi peccat: 6923

si veteres ita miratur laudatque poetas, 6924

65 ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat; 6925

si quaedam nimis antique, si pleraque dure 6926

dicere credit eos, ignave multa fatetur, 6927

et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo. 6928

non equidem insector delendave carmina Livi 6929

70 esse reor, memini quae plagosum mihi parvo 6930

Orbilium dictare; sed emendata videri 6931

pulchraque et exactis minimum distantia miror. 6932

inter quae verbum emicuit si forte decorum, 6933

si versus paulo concinnior unus et alter, 6934

75 iniuste totum ducit venditque poema. 6935

indignor quicquam reprendi, non quia crasse 6936

conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper, 6937

nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci. 6938

recte necne crocum floresque perambulet Attae 6939

80 fabula si dubitem, clament periisse pudorem 6940

cuncti paene patres, ea cum reprendere coner, 6941

quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit: 6942

vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, 6943

vel quia turpe putant parere minoribus et quae 6944

85 inberbes didicere, senes perdenda fateri. 6945

iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud, 6946

quod mecum ignorat, solus volt scire videri, 6947

ingeniis non ille favet plauditque sepultis, 6948

nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit. 6949

90 quod si tam Graecis novitas invisa fuisset 6950

quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet 6951

quod legeret tereretque viritim publicus usus? 6952

ut primum positis nugari Graecia bellis 6953

coepit et in vitium fortuna labier aequa, 6954

95 nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, 6955

marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, 6956

suspendit picta voltum mentemque tabella, 6957

nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis; 6958

sub nutrice puella velut si luderet infans, 6959

100 quod cupide petiit, mature plena reliquit. 6960

[quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?] 6961

hoc paces habuere bonae ventique secundi. 6962

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa 6963

mane domo vigilare, clienti promere iura, 6964

105 cautos nominibus rectis expendere nummos, 6965

maiores audire, minori dicere per quae 6966

crescere res posset, minui damnosa libido. 6967

mutavit mentem populus levis et calet uno 6968

scribendi studio: pueri patresque severi 6969

110 fronde comas vincti cenant et carmina dictant. 6970

ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, 6971

invenior Parthis mendacior et prius orto 6972

sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. 6973

navem agere ignarus navis timet, habrotonum aegro 6974

115 non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est 6975

promittunt medici, tractant fabrilia fabri: 6976

scribimus indocti doctique poemata passim. 6977

hic error tamen et levis haec insania quantas 6978

virtutes habeat, sic collige: vatis avarus 6979

120 non temere est animus: versus amat, hoc studet unum; 6980

detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; 6981

non fraudem socio puerove incogitat ullam 6982

pupillo; vivit siliquis et pane secundo, 6983

militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, 6984

125 si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari. 6985

os tenerum pueri balbumque poeta figurat, 6986

torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem, 6987

mox etiam pectus praeceptis format amicis, 6988

asperitatis et invidiae corrector et irae; 6989

130 recte facta refert, orientia tempora notis 6990

instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. 6991

castis cum pueris ignara puella mariti 6992

disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset? 6993

poscit opem chorus et praesentia numina sentit, 6994

135 caelestis inplorat aquas docta prece blandus, 6995

avertit morbos, metuenda pericula pellit, 6996

inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum: 6997

carmine di superi placantur, carmine Manes. 6998

agricolae prisci, fortes parvoque beati, 6999

140 condita post frumenta levantes tempore festo 7000

corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem 7001

cum sociis operum et pueris et coniuge fida 7002

Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, 7003

floribus et vino Genium memorem brevis aevi. 7004

145 Fescennina per hunc inventa licentia morem 7005

versibus alternis opprobria rustica fudit, 7006

libertasque recurrentis accepta per annos 7007

lusit amabiliter, donec iam saevos apertam 7008

in rabiem coepit verti iocus et per honestas 7009

150 ire domos inpune minax. doluere cruento 7010

dente lacessiti; fuit intactis quoque cura 7011

condicione super communi; quin etiam lex 7012

poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam 7013

describi: vertere modum, formidine fustis 7014

155 ad bene dicendum delectandumque redacti. 7015

Graecia capta ferum victorem cepit et artis 7016

intulit agresti Latio. sic horridus ille 7017

defluxit numerus Saturnius et grave virus 7018

munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum 7019

160 manserunt hodieque manent vestigia ruris. 7020

serus enim Graecis admovit acumina chartis 7021

et post Punica bella quietus quaerere coepit, 7022

quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent. 7023

temptavit quoque rem si digne vertere posset, 7024

165 et placuit sibi, natura sublimis et acer; 7025

nam spirat tragicum satis et feliciter audet; 7026

sed turpem putat inscite metuitque lituram. 7027

creditur, ex medio quia res accersit, habere 7028

sudoris minimum, sed habet comoedia tanto 7029

170 plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus 7030

quo pacto partis tutetur amantis ephebi, 7031

ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, 7032

quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, 7033

quam non adstricto percurrat pulpita socco. 7034

175 gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc 7035

securus, cadat an recto stet fabula talo. 7036

quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru, 7037

exanimat lentus spectator, sedulus inflat: 7038

sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum 7039

180 subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me 7040

palma negata macrum, donata reducit opimum. 7041

saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, 7042

quod numero plures, virtute et honore minores, 7043

indocti stolidique et depugnare parati, 7044

185 si discordet eques, media inter carmina poscunt 7045

aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet. 7046

verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas 7047

omnis ad incertos oculos et gaudia vana. 7048

quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas, 7049

190 dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae; 7050

mox trahitur manibus regum fortuna retortis, 7051

esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, 7052

captivum portatur ebur, captiva Corinthus. 7053

si foret in terris, rideret Democritus, seu 7054

195 diversum confusa genus panthera camelo 7055

sive elephans albus volgi converteret ora; 7056

spectaret populum ludis attentius ipsis, 7057

ut sibi praebentem nimio spectacula plura; 7058

scriptores autem narrare putaret asello 7059

200 fabellam surdo. nam quae pervincere voces 7060

evaluere sonum, referunt quem nostra theatra? 7061

Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum: 7062

tanto cum strepitu ludi spectantur et artes 7063

divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor 7064

205 cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae. 7065

dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo? 7066

lana Tarentino violas imitata veneno. 7067

ac ne forte putes me quae facere ipse recusem, 7068

cum recte tractent alii, laudare maligne: 7069

210 ille per extentum funem mihi posse videtur 7070

ire poeta meum qui pectus inaniter angit, 7071

inritat, mulcet, falsis terroribus inplet, 7072

ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. 7073

verum age et his, qui se lectori credere malunt 7074

215 quam spectatoris fastidia ferre superbi, 7075

curam redde brevem, si munus Apolline dignum 7076

vis conplere libris et vatibus addere calcar, 7077

ut studio maiore petant Helicona virentem. 7078

multa quidem nobis facimus mala saepe poetae 7079

220 ut vineta egomet caedam mea – cum tibi librum 7080

sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum 7081

siquis amicorum est ausus reprehendere versum; 7082

cum loca iam recitata revolvimus inrevocati; 7083

cum lamentamur non adparere labores 7084

225 nostros et tenui deducta poemata filo; 7085

cum speramus eo rem venturam, ut simul atque 7086

carmina rescieris nos fingere, commodus ultro 7087

arcessas et egere vetes et scribere cogas. 7088

sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis 7089

230 aedituos habeat belli spectata domique 7090

virtus, indigno non committenda poetae. 7091

gratus Alexandro regi magno fuit ille 7092

Choerilus, incultis qui versibus et male natis 7093

rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos. 7094

235 sed veluti tractata notam labemque remittunt 7095

atramenta, fere scriptores carmine foedo 7096

splendida facta linunt. idem rex ille, poema 7097

qui tam ridiculum tam care prodigus emit, 7098

edicto vetuit, nequis se praeter Apellen 7099

240 pingeret aut alius Lysippo duceret aera 7100

fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi 7101

iudicium subtile videndis artibus illud 7102

ad libros et ad haec Musarum dona vocares, 7103

Boeotum in crasso iurares aere natum. 7104

245 at neque dedecorant tua de se iudicia atque 7105

munera quae multa dantis cum laude tulerunt 7106

dilecti tibi Vergilius Variusque poetae 7107

nec magis expressi voltus per aenea signa 7108

quam per vatis opus mores animique virorum 7109

250 clarorum adparent. nec sermones ego mallem 7110

repentis per humum quam res conponere gestas 7111

terrarumque situs et flumina dicere et arces 7112

montibus inpositas et barbara regna tuisque 7113

auspiciis totum confecta duella per orbem 7114

255 claustraque custodem pacis cohibentia Ianum 7115

et formidatam Parthis te principe Romam, 7116

si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom 7117

carmen maiestas recipit tua nec meus audet 7118

rem temptare pudor quam vires ferre recusent. 7119

260 sedulitas autem, stulte quem diligit, urget, 7120

praecipue cum se numeris commendat et arte. 7121

discit enim citius meminitque libentius illud 7122

quod quis deridet quam quod probat et veneratur. 7123

nil moror officium quod me gravat ac neque ficto 7124

265 in peius voltu proponi cereus usquam 7125

nec prave factis decorari versibus opto, 7126

ne rubeam pingui donatus munere et una 7127

cum scriptore meo capsa porrectus operta 7128

deferar in vicum vendentem tus et odores 7129

270 et piper et quidquid chartis amicitur ineptis. 7130

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016